MAPPA

MAPPA
I.
MAPPA
Plinio vox Punica: Quintiliano l. 1. c. 5. dicta, quod a manibus pendeat, dum sumus in mensa. Vetus Vocabular. quasi
manupia, i. e. manum pians, tergendis enim manibus, quemadmodum prius Mantilia, usum praebebant. Breve efat linteum, quod quisqueve convivarum secum ad convivium adferebat, Mantile ad mensam insternendam ipsô convivatore suppeditante. Hinc Mappae breves Martiali, l. 7. Epigr. 72.
Nec vani triplices, brevesque mappae.
Has ad limbum purpurers vel aureis clavis latioribus, in Senatorum videl. eorumque qui lati clavi ius habebant, variatas fuisse, idem innuit l. 4. Epigr. 45.
Et latô variata Mappa clavô:
Quas pura et clavata lintea vocavit Lamprid. in Alexandr. c. 37. Quarundam ex lino Carystio confectarum, quae in ignem coniectae, depositis sordibus, magis splendescerent, quam aquis, meminit Plinius, ut supra in voce Mantile videre est. Inter munera, quae Saturnalibus sibi invicem Veteres mittebant. fuisse, ex eodem Poeta discimus l. 5. Epigy. 18.
Quod tibi Decembri mense, quô volant Mappae,
Gracilesque ligulae, cereique chartaeque
Et acuta senibus testa cum Damascenis.
In commissionibus inprimis Circensibus celebre illarum nomen fuit. Iustinianus Aug. de Consulibus Constitut. 105. Ac primus quidem illi (Consuli) in publicum processus erit, Cal. Ian. quâ die Consulatum suscipiet et huius adquiret codicillos: ab illo secundum producet spectaculum equorum cursu certantium, quod sane Mappam appellant, et tertium, Venationem theatricam etc. Originem ritus suggerit Cedrenus, cum ait: Mappulae nomen Romanis talis de causa usurpatur. Mos erat, ut Confules in theatro epularentur, ac postquam saturati conviviô erant, mantile quod manibus tenebant, quod et Mappa dicitur, proicerent, idque is, qui ab ea re Mapparius dicitur, arripiens, certamen adornabat. Sed primum eius Auctorem fuisse Neronem Principem, liquet ex Aur. Cassiodoro l. 3. Ep. 51. Mappa vero quae signum dare videtur Circensibus, tali casu fluxit in morem: Cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille Mappam, quâ tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram ut libertatemdaret certaminis postulandi. Huc allusit Tertullian. l. contra Valentinianos sub fin. Sed Mappa, quod aiunt, missa est. Iuvenalis Sat. 11. v. 191.
Interea Megalesiacae spectacula Mappae,
Idaeum sollemne colunt. —— ——
Mittebatur communiter a Praetore, qui ludos Circenses aut Scenicos indicendi ius habebat. Interdum a Dictatore, Liv. 1. Dec. l. 8. Liberto di iuris dedit Nero, apud Sueton. qui misit Mappam, unde Magistratus solent: ubi recte Magistratus inquit, nam et Consuli quandoque ea provincia committebatur, Iuvanal. Imo non modo ad signandas Circensium commissiones, verum etiam ad feras irritandas, Mappae usus fuit. Senec. de ira l. 3. c. 30. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exurgit, ursos leonesque Mappa proritat; quod Lipsius de colore eius candicante, nam et martialis oretatam vocat, l. 12. Epigr. 29. intelligit. Vicum Mappae aureae, in regione 13. urbis Romae, collocant Onuhrius Panvinius et Victor, cui forte a commissionibus praedictis nomen hoc datum. Vide Thom Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. supra Lombina et infra Mapparius, it. Naparia.
II.
MAPPA
etiam dictum est gestamen Consulum atque Imperatorum, chartaceo volumini simile, quod modo dextrâ, modo sinistrâ, tractabant: quodque frequentius occurrit in Byzantinorum Imperatorum nummis, maxime in Consulari Iuliani Caesaris, qui pro inscriptione praefert, VIRTUS CAESARIS; et in nummo aureo Theodosii Iunior. in quo Theodosius hic et Valentinianus III. habitu Consulari effinguntur: praesertim vero in Diptychis Consularibus et fere semper in Tiberii, Mauricii, Phocae et Leonis Isauri nummis. De quo plerique sentiunt, mappam esse Ludorum edendorum symbolum, quos Consules, statim atque renuntiati fuerant, exhibere consuevisse, supra diximus. Quae quidem mappa in Bituricensi Diptycho explicata, in Compendiensi et Leodiensi, ut et in omnibus nummis, convoluta ac complicata effingitur, sic ut membraneo volumini similis fere sit: in regio vero ita efficta conspicitur, ut extrema in rotunditatem quandam complicata maiora cernantur, quam qua manu dextrâ stringuntur, ut liquidô appareat, aliquid fuisse tractabile. Sed, cum SS. Petrum et Paulum, in vetustissimis picturis cum eiusmodi pariter voluminibus depictos deprehendere sit, dubitat Car. du Fresne, an pro Mappis Circensium generatim usurpari debeant, vide illum Dissertat. de Inferioris aevi Numismat. nun. 12. ut et supra vide Acacia. In Ecclesia Romana Mappa seu Mappula, vocatur umbraculum, quod defertur supra Episcopi caput, dum procedit ad altare sacra facturus seu dum stationes facit, diversis imaginibus adornatum, quatuorque baculis inixum, quod a quatuors Ministris, qui inde Mappularii appellantur, teneri solet. Vide infra Mappula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Mappa — (Torawimpel) Eine Mappa (Pl. Mappot) oder Torawimpel ist ein Stoffband, das um die Torarolle gewickelt wird. Inhaltsverzeichnis 1 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • mappa (1) — {{hw}}{{mappa (1)}{{/hw}}s. f. Panno di lana usato dalle contadine di paesi montani per proteggere il capo dal freddo. ETIMOLOGIA: dal lat. mappa ‘tovaglia’. mappa (2) {{hw}}{{mappa (2)}{{/hw}}s. f. 1 Rappresentazione cartografica molto… …   Enciclopedia di italiano

  • mappa — s.f. [dal lat. mappa, voce di origine punica]. 1. (topogr.) [rappresentazione grafica in dettaglio di una zona di terreno] ▶◀ carta (geografica), cartina, pianta. 2. (fig.) [quadro generaledi una determinata situazione: tracciare la m. della… …   Enciclopedia Italiana

  • Mappa — may refer to: Macaranga, large genus of Old World tropical trees of the family Euphorbiaceae also known as Mappa. Mappa Hall, a historic home in Oneida County, New York. Mappa Mundi, a general term used to describe Medieval European maps of the… …   Wikipedia

  • Mappa [1] — Mappa (lat.), 1) Stück Tuch od. Leinwand, namentlich als Vorhang, Tischtuch, Serviette; 2) das Altartuch in der katholischen Kirche; 3) Land , Himmels , Seekarte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mappa [2] — Mappa (ital.), eine zur ungewöhnlichen Zeit gezogene. Bilanz, um den Zustand einer Handlung zu erfahren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mappa [3] — Mappa (M. Juss., Spr.), Pflanzengattung aus der Familie der Euphorbiaceae Acalypheae; Art: M. moluccana Spr., die rundlichen, bis 2 Fuß breiten Blätter werden als Tellertücher auf den Molukken, die Rinde zum Braunfärben u. gegen die Ruhr benutzt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mappa — (lat.), Altartuch, s. Altar, S. 380 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mappa — Mappa, ital., eine zur ungewöhnlichen Zeit in einer Handlung gezogene Bilanz …   Herders Conversations-Lexikon

  • Mappa — Dyptique consulaire attribué à Constance III, qui tient levé la mapp vers 417 – cathédrale d Halberstadt La mappa (en grec ancien μάππα / máppa) est la pièce de tissu blanche que le consul jetait dans l arène, dan …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”